Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 4: Versus 16

Populus.AUG.Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem praedicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur:Habitantibus in regione.Umbrae mortis.Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quae nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.
(* Traductions européennes)